M. Tullii Ciceronis
De Natura Deorum
2, 4:
Quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omniumdicere Ennius «aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem» – illum vero et Iovem et dominatorem rerum et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, "patrem divumque hominumque" et praesentem ac praepotentem deum?
2, 65:
Vinctus autem a Iove, ne inmoderatos cursushaberet, atque ut eum siderum vinclis alligaret, sed ipse Iuppiter, id estiuvans pater, quem conversis casibus appellamus a iuvando Iovem, a poetis «pater divomque hominumque» dicitur, a maioribus autem nostris optumusmaxumus, et quidem ante optimus id est beneficentissimus quam maximus, quiamaius est certeque gratius prodesse omnibus quam opes magnas habere hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nuncupat ita dicens «aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem» planius quam alio loco idem «cuiquod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est»; hunc etiam auguresnostri cum dicunt «Iove fulgente tonante»: dicunt enim «caelo fulgente ettonante».
3, 10:
Ex hoc illud etiam: «Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes
Iovem» quasi vero quisquam nostrum istum potius quam Capitolinum Iovem
appellet aut hoc perspicuum sit constetque inter omnes, eos esse deos,
quostibi Velleius multique praeterea ne animantis quidem esse concedant.
3, 40:
Hoc credo illud esse «sublime candens, quem invocant omnes Iovem».
Apuleii
De Mundo
23:
Romanus etiam poeta sic sensit: Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem.
|